RADENDI genas ritus

RADENDI genas ritus
RADENDI genas ritus
olim in funeribus a sequiore usurpatus sexu, a Solone apud Athenienses, atque hinc a Decemviris apud Romanos sublatus est: Ita enim XII. Tabb. Mulieres genas ne radunto: neve lessum funeris ergo habento, de quo more sic Servius, ad illud Aen. l. 12. v. 606.
Et roseas laniata genas.
Moris, inquit, suerat, ut ante rogos humanus sanguis effunderetur, vel captivorum, vel Gladiatorum: quorum si forte copia non esset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis imago illa restitueretur. Quid autem sit, Radere genas, explicat Festus, unguibus eas cruentare et scindere. Quod quamquam hâc lege vetitum esset, tamen id Varronis temporibus etiam factum fuisse, docet ex Servianis schedis Iosephus Scaliger, Castigat. ad Festum, ubi eum sic scribentem adducit Servius: Varro dicit, Mulieres in exsequiis et luctu ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostensô Inferis satisfaciant. Adrianus Iunius, Comm. de Coma, c. 2. XII. Tabb. interdictô, ne Mulieres genas raderent, cautum fuisse, ne diutinô radendi usu succrescentibus pilis, a natura non datis, sub ementito virilis oris honore fallerent. contendit: Sed assensum non impetrat, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. Ἀμυχὰς κόπτεςθαι, id reddit Plut. in Solone etc. Caput vero radebant, e naufragio emersi. Iuvenalis, Sat. 12. v. 81.
—— —— Gaudent ibi vertice raso
Garrula securi narare pericula nautae.
Ad quorum similitudinem, servi qui manumittebantur, tamquam e servitutis fluctibus liberati, radebantur, teste Noniô in voce Pileus: sicque rasis Pileus imponebatur, vulgata apud Romanos libertatis tessera. Unde votum mancipii, apud Plautum, Amphitruone, Actu 1. Sc. 1. v. ult.
—— —— Quod ille faciat Iuppiter,
Ut ego hodie rasô capite calvus capiam pileum.
Hinc quoque Prusias Rex apud Diodorum, ut se Romanorum profiteretur Libertum, Legatis eorum rasô capite et pileatus occurrisse legitur. Contra, quos in servitutem asserere volebant Graeci, eorum radebant capita, Appuleius, Milesiar. l. 6. Briseis ad Achillem, in Ep. 3. Ovidiana Heroid. v. 79.
Neve meos coram scindi patiare capillos etc.
Ipsi enim promissas alebant comas, καρηκομόωντες propterea toties Principi Poetarum dicti: Neque hunc capillum, nisi urgente maximô periculô exuebant, Petron. Sat. p. 60. Similiter victi Duces, apud Romanos, in signum servitutis, radebantur: veteresque olim Romani, Franci, Gothi, ut de Graecis diximus, intonsi fuêre. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. etiam rasa Mimorum et γελωτηποιῶν Capita. Arnob. adv. Gentes, l. 7. Delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis. Unde μωρὸς φαλακρὸς crebro apud Epigrammatarios. Artemidorus, Ο᾿νειροκρ. l. 1. c. 22. ξυρᾶςθαι δὲ δοκεῖν τὴν κεφαλῆν ὅλην, πλὴν Α᾿ιγυπτίων θεῶν ιἑρεύςι καὶ γελωτοποιȏις καὶ τοῖς ἔξ ἔθους ἔχουςι ξυρᾶςθαι ἀγαθὸν πᾶςι δὲ τοῖς ἄλλοις πονηρόν. Vide quoque infra Stupidi. Pignorius, Fossores. Ustores et Pistrinarios semirasos fuisse docet, fugitivos omnino rasos: Quem in sinem exhibet antiquam aeream icunculam Fossoris, in qua caput coetera glabrum, nisi qua a vertice in occiput capilli, in geminum nodum constricti, dependere videntur. Unde et Cyprianus, Ep. 77. ad Martyres in metallo constitutos, Semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est, quod ob Domini insigne est. Vide quoque Artemidorum, Onirocr. l. 1. c. 22. Columellam. l. 11. c. 1. Catullum. Appuleium, Petronium et Aeneam in Tacticis, apud modo laudatum Laur. Pignorium, Comm. de Servis, ut et infra in voce Tondeo, nec non retro ubi de Capillis, et voce Mesocuros. Sed et Radere Tornatorum est et Caelatorum, radunt enim utrique. Poeta, l. 2. Georg. v. 449.
——— Ex torno rasile buxum:
cum terere omnium commune sit, Tornatorum, Sculptorum, Caelatorum et Rasorum. Graeci γλύψαι et ξύςαι dicunt. Verum proprie loquendo, ξύςαι vel ξέςαι, γλύψαι et τορνεῦςαι differunt: Rasoresque ac Interrasores a Caelatoribus ac Tornatoribus sunt diversi, ut suô locô videre est. Porro et in nauticis apud Poetas vox frequens. Virg. l. 3. Aen. v. 300.
Hinc altas cautes, proiectaque saxa Pachyni
Radimus ———
Et l. 7. Aen. v. 10.
Proxima Circaeae raduntur littora terrae.
Val. Flaccus, l. 5. v. 107.
——— ——— alta Carambis
Raditur, et magnae pelago tremit umbra Sinopes.
Papinius Statius, Achilleid. l. 2. v. 3. Alii: ubi semper vicinitas loci intertur, et radi dicitur, prope quod navis devehitur. Hinc de columba, aerem sulcante, idem modo laudatus Maro, l. 5. Aen. v. 216.
——— mox aere lapsa quietô
Radit iter liquidum etc.
Imo et radi dicta Tellus Romanis, quum occabatur, uti diximus supra, voce Polire.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”